[ Pobierz całość w formacie PDF ]
stem obtruncet obtruncaturusve sit, nequaquam miserabile illud praete-
rquam necis ipso affectu assequotur. Idemque sequetur, si inter neutros
id accidat .
Rursus dividit actionem letiferam posse contingere 1. a scientibus
et agnoscentibus, ut Euripides feciti, qui Medeam induxit necantem
filios , quos esse sciverat filios, 2. ab ignorantibus quidem vim facino-
ris, agnituris vero mox necessitudinem. Qualis , inquit, Sophocleus est
Oedipus et Telegonus in Ulixe vulnerato . 3. Addit modum, qui fit per
ignorantiam, videlicet debere aliquem haec facinora patrare, inter pa-
trandum vero agnoscere. Praeter hos modos et illos, qui reduci ad hos
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
236
ipsos possunt, negat Aristoteles posse alios contingere. Vel enim a sci-
ente fit actio letifera, vel non a sciente. Rursus si a sciente, vel a iam
sciente ante actionem, ut cum Medea occidit filios, et hoc Aristoteles
non laudat, quia magnae perturbationis est expers et sceleratum omnino
commiserationisque ideo vacuum, vel certe a nunc non sciente, sed po-
stquam perpetrarit facinus, scituro, et hoc perturbationis genus longe
praestantius est. Vel certe fit a cognoscente inter patrandum et in ipsa
inchoatione facinoris, ut , inquit, in Cresphonte Merope filium inter-
ficere debet, non autem interficit , demittendo enim gladium signum
filii v. g. agnoscit in cervice. Dat et exemplum omnium meo iudicio
praestantissimum de Iphigenia, quae inter immolandum fratrem agnovit
Orestem ideoque non finivit facinus. Dat vero rationem, cur huiusmodi
pertubatio praestantissima sit. Quia , inquit, et a facinore scelus
abest, et ipsa plane agnitio stuporis est plena , et facinus inchoatum
inopinate non perpetratur. Lege autem de Iphigenia Ovid. lib. III eleg.
2!
Est locus in Scythiai Tauros dixere priores,
Qui Getica longe non ita distat humo.
Hac ego sum terra, patriae nec paenitet, ortus;
Consortem Phoebi gens colit illa deam,
Templa manent hodie vastis innixa columnis
Perque quater denos itur ad illa gradus.
Fama refert illic signum caeleste fuisse;
Quoque minus dubites, stat basis orba dea.
Araque, quae fuerat natura candida saxi,
Decolor a fuso tincta cruore rubet.
Femina sacra facit taeda non nupta iugali,
Quae superat Scythicas nobilitate nursus.
Sacrifici genus est, sic instituere priores,
Advena virgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora
Nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per undas
Nescio quam dicunt Iphigeaian iter,
Quam levibus ventis sub nube per aequora vectam
Creditur his Phoebe deposuisse locis.
Praefuerat templo multos ea rite per annos
Invita peragens tristia fata manu,
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
237
Cum duo velifera iuvenes venere carina
Presseruntque suo litora nostra pede.
Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
Alter erat Pylades; nomina fama tenet.
Protinus immitem Triviae ducuntur ad aram,
Evincti geminas ad sua terga manus.
Sparsit aqua captos lustrali Graia saoerdos,
Ambiat ut fulvas infula longa comas.
Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
Dum tardae causas invenit illa morae,
Non ego crudelis, iuvenes, ignoscite! dixit,
Sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis?
Quodve parum fausta puppe petistis iter?
Dixit et audito patriae pia nomine virgo
Consortes urbis repperit esse suae.
Alter ut e vobis , dixit, cadat hostia sacris,
Ad patrias sedes nuntius alter eat!
Ire iubet Pylades carum periturus Orestem;
Hic negat inque vicem pugnat uterque mori.
Exstitit hoc unum, quod non convenerat illis,
Cetera pars concors et sine lite fuit.
Dum peragunt iuvenes pulchri certamen amoris,
Ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat cuique illa dabantur,
(Humanos casus aspice!) frater erat.
Alia vero, quae hic de motu dici possent non alia essent a lib. III et
IV. Delectatur enim mirifice et movetur lector in fabula, si ipsae actio-
nes vel iuxta aetatem, vel complexionem, vel ceteros fontes, de quibus
egimus lib III, repraesententur. Rursus est attendendum et ad illa ad
ciendum motum, quae circumstant actionem ipsam. Delectat enim nos
v. g. locus amoenus pratorum, silvarum etc., movet insuper locus terri-
[ Pobierz całość w formacie PDF ]